- MELUNIA seu MELODUNENSIS
- MELUNIA seu MELODUNENSISvulgo de Melun Stirpis celebris nomen, quae in duos ramos abiit, cum Iohannes Vicecomes Melodunensis seu de Melun, ex Iohanna de Tancarville, et Isabella de Antoing, Iohannem et Hugonem genuisset. Ab illo enim Comites Tancarvillaei et reliqui Vicecomites Melodunenses: ab hoc descendunt Domini de Anthoing, quibus Vicecomitatus Gandavensis accessit, et Prin cipes spinoii, de Espinoy. Gandavensium series haec est: Hugo Vice Comes Gandavensis Dn. de Athoing et Espinoy, ex Margareta (filia Iohannis de Piqueny Dn. d'Ailly) genuit Hugonem de Melun Dn. d' Antoing, maritum Beatricis de Beaussart (filiae Roberti Connestabilis Franciae( et ex ea patrem Iohannis 1. de Melun Dn. d' Antoing: quo et Iohannâ de Abbeville, genitus Iohannes 11. Dn. d' Antoing et d' Espinoy, Mariam de Sarbruck (filiam Roberti de Sarbruck Dn. de Commercy) sibi iunxit, ex illa pater Hugonis de Melun, Vice-Comitis Gandavensis: cui Iohanna de Horn genuit Iohannem Vice-Comitem; ex Elisabetha Waldeccia genitorem Maximiliani Melodunensis seu de Melun, Vice-Comit. de Gandavo, Baron. de Caumont, qui nulla ex Anna Raulin d'Emeries prole susceptâ, lineam hancce clausit. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Europ Part. 11. p. 94. Spinoii Principes quod attinet, Iohannes Melodunensis Dn. d' Antoing, ex Isabella Lucenburgica (filia Iacobi de Lucenburg Dn. Dn. de Richeburg, pater fuit Francisci de Melun, Principis d' Espinoy; qui sibi Luisam Foxiam (filiam Iohannis seu Gastonis de Foix Comt. Candalae) iunxit atque ex ea suscepit Hugonem Principem Spinoii, maritum Iolandae Barbansoniae de Werchin et ex ea patrem Petri de Melun Principis d'Espinoz> quô, et Hippolytâ Montmorenciâ, genita Anna de Melun, nupsit Philippo Principi Arembergae, Duci Arschottano et Croiaco, ex eo mater Alberti Ducis Arembergae Principis Cimaci, qui obiit A. C. 1648. Idem Ibid. p. 78. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.